Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
14 juillet 2006

Festus dies

Hodie erat dies festus in Gallia, dies anniversarius Maximae Rerum Eversionis anno 1789 (MDCCLXXXIX) factae. Sed dies ille, quo expugnatum et usque ad ultimum lapidem dirutum castellum 'Bastille' (quod erat carcer ingens medio urbe Lutetia situs) a plebe, nunc celebratus est cum pompa militari (cum nullus miles particeps fuit eversionis, at contra ea efficiebatur contra eos) et dissertatio a Reipublicae praeside, in qua partes agit magis principis quam populi vicarii: 'Volo, consilium mihi est, propositum habeo, oportet..." Ubi es, popule generose ? Quomodo submissus factus es auctoritati illi nimiae ? In nostra Republica multo potentior est praeses quam ullus rex, in Europa quidem, nam mentionem facere nolo de regibus orientalibus, quorum nemo est qui nesciat potestatem esse quasi divinam (nam quasi Dei vicarii habentur, ut olim Ludovicus noster Sestus Decimus ante quam caput suum amisit...). Est tamen populo solatium, quod hodie vesperi saltare et cantare (et affatim bibere) ei licebit in urbium vicorumque viis et plateis ad celebrandam Castelli Bastille expugnationem...Felicem populum ! de qua re quereris ? Valete et dormite quam optime. Pastrix P.S. Gratias utrique vestrum, SKIAS ONAR et NEMO (cognomen tuum sumpsistine ab Ulysse cum a Cyclope de suo nomine rogatus est, an ab illo fabuloso navis submarinae magistro, an a pisciculo illo, pelliculae persona ?) pro commentariis vestris pretiosis...
Publicité
Publicité
Commentaires
T
Convenio omnibus fere quae Skias onar innuit, praeter unum: timendus homo propriae condicionis memor. Quo modo gregalis grex fieri potest? Qui e grege conans in egregium evadere cogitavit, in solitudinem incidit. Optandum est nobis: grex, secta, solitudo. Secta placet latine loquentium. At vide quae secta Iudaeorum in Libano nunc patramus.

Quo tenderes? Orbis minor et minor fit in dies: oves et lupi concremabimur.
S
historia omnia magnificat. sed quid fecit populus in illa et in omnibus eversionionibus habitis nisi favere tandem consiliis quorum non saepe vere populi pars erant et ambitiones suas persequebantur?
non fuit populo species muneris gladiatorum exspectare quomodo illi qui olim potentiam habuerint caput amittebant? non tunc celebrabant et bibebant , ebrii sanguinis potius quam vini?
multum timeo homines cum obliviscuntur condicionis suae et grex fiunt.
ceterum, eaedem quaestiones ac tibi de Nemine ad mentem meam pervenerunt, sed praecipue de Ulixe cogitavi, forsan quia et ego tali agnomine paene usa fui illius callidissimi hominis causa.
in posterum!
latine
Publicité
Publicité