Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
15 mai 2006

modus vivendi an modus cogitandi ?

Tu, amice Maxime, miraris quid intersit inter nos qui arroganter nos ipsos credimus superiores, et homines aliarum regionum quos vocamus parum excultos, quia alias superstitiones habent quam nos. Equidem puto inter nos et eos modum vivendi differre multo plus quam modum cogitandi. Omnes 'progressus' nostri (qui vocantur) magis sunt 'materiales' quam 'spirituales'. In domo mea vivit in eodem tabulato mulier quaedam cujus professio est praedicere res futuras hominibus qui ab ea consilium petunt. Se ipsam profitetur vaticinari posse, sive chartas lusorias inspiciendo, sive horoscopum ponendo, sive numeros nomini consultorum congruentes computando, sive aliis modis augurandi. Et haec professio multum pecuniae ei affert, multo plus, credo, quam quilibet doctus homo se consequi sperare potest, artem honestiorem exercendo. Dicunt etiam multos homines gravissima munera publica vel magistratus gerentes non dubitare consulere hujus generis hariolos vel hariolas. Quid dicis, optime Maxime ? Nonne hoc simillimum est ei quod faciunt homines tribuum ab omni cultu longinquarum, cum consulunt magos suos, horrificis personis indutos, ut futurum suum cognoscant ? Idem desiderium ignota cognoscendi, eadem mysteria et eadem mystificatio....Vivimus fortasse melius, sed non sapientius... Valete, amici lectores et lectrices, si forte adhuc exstant qui hoc diarium legant, et dormite bene. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
P
Salve, Regina Noctis. Gaudeo quod te habemus novam lectricem. Unde es ?
Vale et nobis favere perge.
R
Pastrix :

Depuis la lecture de cela (il, elle) attendait beaucoup plus d'entre vous. Ou est cela (il, elle) peut-être que seulement vous vous limitez du lancement (de coups de feu)((d'un tournage)) la pierre et de la dissimulation de la main ?
Je ne vois pas que cela que vous suivez (continue) le polémique que Maximus a commencé, défendre votre position initiale (l'attitude). Vous ne pouvez pas provoquer et ... de rendre quelque chose incomplet. Je veux lire quelque chose de bon en effet, au moins de vous!
M
Salvete, cari amici.

Bene. Heri amico nostro Pastrice nihil scriptum est. Forsitan Lutetia iam a sectatoribus manipulorum Barcinonis et Londini pedifolli occupata erat.

Non aliquid enim dicere possum, quia Pastrix heri vacavit, et quia hodie vaco ego ut competitionem inter duos manipulos videam. Sponsiones aleariae admittitur!! Quis e duobus vincat?

Itaque tantum vos saluto.

Ave et vale sive Avete et valete.

Maximus
M
Pergratae epistulae Salvatori Ludovicique heri fuerunt.

Sine, artifex huius diarii, eis ad scribendum his ephemeridis tui commentariis animem et incitem.

Pulcherrima sententia a te, Ludovice, scripta est. Et omnibus eam convertere volui. Ecce:

«Yo he visto el tumulo de un dios en Creta.
Creedme: su tamaño era el de un hombre».

«Ego Cretae tumulum dei cuiusdam vidi.
Credite me: magnitudo eius sicut hominis cuiusdam erat».
Ex Iulio Martinis Mesanza.

Maximus Hispanus
M
Salutem tibi, carissime amice, et vobis, occulti lectores, ago.

Profecto idem quod dicis, ipse puto. Quia pluris hominum, quibus superstitiones habere opus est, ita accidit.

Et ecce questio summa quae facienda est: "Si quid progressum ab humanitate ex nihilo tempore consecutum est". Censeo vero nullum.

Et dicis modus vivendi diferentior quam cogitandi est. Censeo quoque melius eorum est nostris, tametsi illi -ut credimus- tantum die nocteque vivant.

Et quoque questio insequens excogitetur oportet: "Cur postea plus quam decem milia annos, hic et sic sumusne?".

Huc advenire volo. Convenisne mecum attamen causa maxima inscitia manet?.

Quo legendo scribendoque scire conducit, nisi mox homines id non uti sunt??!!. Pauci sunt qui «alphabethismum» suum prodesse sciunt.

Satis est, optime amice.
Postremis diebus hoc dialogus inter nos videtur. Et alios necesse est interesse puto.

Vale, optime Pastrix, et valete, amicae amiciqui oculti.

Maximus Hispanus.
latine
Publicité
Publicité