Gratias tibi, fidelis Maxime, pro tuis commentariis, maximas ago. Valde miror qua de causa sit apud Germanos numerus decimus maxime infaustus. Fortasse quia figura romana hujus numeri (X) similis cruci cuidam est ? ? Quod attinet ad congruentiam valde infelicem apud Hispanos diei Martis cum numero tertio decimo, in Gallia idem evenit si tertius decimus congruit cum Veneris die. Quanquam a quibusdam dies hic habetur maxime faustus. Quot capita, tot sententiae. Itaque unoquoque Veneris die tertio decimo mensis, eduntur ubique ingentia praeconia, ubi scribitur : VENERIS DIES TERTIUS DECIMUS DIES FORTUNAE, ut homines creduli, ii saltem qui huic superstitioni confidunt, emant 'sorticulas' (Gallice: billets de loteris) sperantes se fortunam adepturos, quasi idem dies faustus esse posset omnibus ! Praeterea plerique homines, etiam ex iis qui putant sese rationi soli credere, credulos interdum se praebent in quibusdam vitae suae temporibus. Habet quisque suas parvas superstitiones, quis eos reprehendere potest ? Vita humana referta est curis, anxietate, metu rerum futurarum, ita ut multi mortales ad ignotas potestates se convertant, quae aliquam securitatem sibi afferant.
Valete, optimi lectores et lectrices, et favete nobis, quaeso, ut amicus noster Maximus, commentariis vestris.
Pastrix