17 mai 2006
Felices Barcinonenses
Heri nihil nuntii mittere potui, propter causas involuntarias, ut aiunt. Spero vos, optimi lectores et lectrices, mihi ignoturos esse. Hodie vero vesperi maximo cum gaudio amicis nostris Hispanis gratulor mihi pro victoria gregis Barcinonensium lusorum in certamine pedifolii, quod Lutetiae habebatur. Ego ipse, fateor, certamen non spectavi, nam studiosissimus hujus ludi non sum, sed hoc non impedit quin de exitu felici certaminis gaudeam, ut plerique amicorum Hispaniae.
Gratias ago infinitas amico Maximo pro commentariis ejus, et gaudeo quod novam lectricem habemus, nomine Reginam Noctis. Unde est ? et unde hoc cognomen sumpsit, quod memoriam renovat illius Reginae Noctis terribilis, quam Wolfangus Amadeus effingit in melodramate suo , cui titulus est 'Tibia Magica'.? Quis non meminit canticum ab ea prolatum, in quo acerbissime male dicit Maximo Sacerdoti Zarastro et filiam suam jubet eum interficere ? Sed filia non parebit, et Regina poenas sceleris sui dabit debitas. Quam personam olim induit celeberrima cantatrix Callas, nisi forte fallor...
Iterum gratulationes meas, accipite, felices Hispani, et valete, omnes lectores et lectrices, cujuscumque nationis estis !
Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
R
M
S
L
R