Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
15 février 2006

Lupercalia

Hodie quinto decimo (15) mensis Februarii antiquis temporibus celebrabantur Lupercalia. Illo die juvenes Romani in tota urbe currebant nudi, virgis armati, quibus puellas et mulieres ad spectaculum congregatas tangere conabantur. Ritus erat ad fecunditatem destinatus. Multi docti affirmant Christianos hujus ritus meminisse, cum diem Sancti Valentini fere eodem die instituerunt. Etenim saepe nova religio Christiana celebrationes gentiles antiquas quodam modo, ut ita dicam, baptizavit, ut fideles ad dies festos suos, consuetudine non mutata, attraheret. Ita fecit Ecclesia, cum, quarto aut quinto saeculo, demum decrevit celebrandos esse natales Jesu Christi ipso die qui olim consecrabatur Soli Invicto, id est circa solstitium hiemale. Ita evenit ut bonus Valentinus in locum lascivorum Lupercalium, et folia in formam cordis secata in locum virgarum feminas flagellantium, successerunt. Licet de illis ritibus antiquis somniare... Valete, optimi lectores, et optimae lectrices, et dormite bene. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
C
Lupercalia nonne facta sunt apud nos "Carne vale"? Quae cum ita sint parata sum festivitates , dummodo laetas, bono animo celebrare. Non sunt tot occasiones ridendi in hac lugubri sociétate quae "moderna" dicitur. Itaque vale, Pastrix, et Lupercalia celebra. ad proximum. Claudia
latine
Publicité
Publicité