15 janvier 2006
Fortunatus
Recte dicit Thalia. Fortunatus sum ego, quanquam non superstitiosus. Sed verum est hunc annum mihi optimis auspicibus incepisse. Fere cottidie novae lectrices in lucem prodeunt : Claudia, Myrtillamelba, Myrtilla (fortasse hae duae sunt eadem, nescio). Sed fidelissima earum semper est nostra Thalia. Quae est Musa Septimae Artis ? rogabas. Cur non Thalia ipsa ? Praesertim si pelliculae cinematographicae sunt comicae, ut erat ea de qua nuper loquebar, auctore Roberto Benigno. Tragicae pelliculae minus mihi placent. Vita satis est plena miseriarum, non mea certe, sed multorum hominum : bella, terrae motus, caedes, inundationes, incendia, suffocationes, pestilentiae, febres aviariae, sida, et aliae variae calamitates, nos undique obsident. Cum pelliculam spectatum eo, ridere volo, non lacrimare. Itaque Thalia est mea Musa carissima inter omnes Musas.
Valete igitur, et ridete, nam, ut ait Rabelaisius, 'Ridere est proprium hominis'
Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
T
P
M