14 janvier 2006
Dies fortunatus
Heri dicebatur esse dies fortunatus, quia erat et dies Veneris (quae est dea Amoris et mater omnium voluptatum) et dies tertius decimus mensis. Cur numerus XIII habetur felix in hac occasione et nefastus in aliis. Exempli gratia si sunt in eadem mensa tredecim hospites, dicunt unum ex eis moriturum eodem anno. In multis domibus in America dicunt tertium decimum tabulatum non esse, et in quibusdam viis nullam domum habere numerum XIII in inscriptione. Nonne hoc est mirandum ? Sed si agitur de 'loteria' (date veniam: nullum vocabulum Latinum inveni pro hoc ludo aleatorio moderno, in quo unusquisque tesseram emit aliquot Euronis et sperat se accepturum maximum praemium complurium milium Euronorum), omnes sibi persuadent hunc numerum sibi ipsis futurum esse faustum et felicem. Sed infeliciter evenit ut heri prorsus nemo nactus sit maximam summam....
Valete, optimi lectores et lectrices. Bonam fortunam vobis opto.
Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
A
C
A
T
M