13 janvier 2006
ignotum mori
Plerique homines moriuntur ignoti. De uno ex iis nescio quis facete dixit :" Nescivi eum vivere, dum non vixit " (id est : dum mortuus est). Sunt vero homines de quorum morte omnes in toto orbe terrarum loquantur multo antequam moriantur. Eae sunt personae maximi momenti, maxime politicae, quae, si forte propter morbum gravem absunt aliquantum temporis a vita publica (praesertim si in comate profundo, de quo nuper loquebar, jacent), ita ab omnibus desiderantur, ut mors earum (quanquam inest ibi aliquod paradoxon) fere avide exspectari tamen videatur. Nam earum praesentia absens et absentia praesens aeque intolerabiles sunt. Videtisne de quo loquar ? Nihil tale nobis certe evenire potest, feliciter ignotis, quos vivere fere nemo sentit, et vixisse etiam multo minus sentiet. "Bene qui latuit, bene vixit", dixit Ovidius poëta.
Valete, optimi lectores, optimae lectrices (imprimis Thalia et Claudia). Quietam noctem habete.
Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
C
T
P
T