Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
21 septembre 2005

Surditas + Caecitas = ?

Pastrix caecus, Thalia surda, an contra: Thalia caeca, Pastrix surdus ? Quid interest ? Videmur inter nos optime intellegere, Minerva dea scientiae et intellegentiae, e cerebro Jovis nata, adjuvante. Una lectrice contentus esse debeo, si, quanquam Latine nescit, omnia quae scribo, modo quidem suo, intellegit. Si tamen sint alii lectores qui possint nobiscum se conjungere, multo beatior ero. Venite, lectores, nolite timere, omnibus est locus. Afferat quisque sententiam suam, etiam Gallice, si Latine nescit. Lingua Latina dicitur mortua esse, sed non est verum: scribendo hunc diarium Latine, probare volui eam non mortuam esse, sed vivam, si complures homines ea utuntur, ut inter se communicent. Ne desperemus ! Pastrix P.S. Gratias tibi ago, Thalia, pro commentariis tuis semper facetis.
Publicité
Publicité
Commentaires
T
Un(e) sourd(e)+ un(e) aveugle = 2 autistes coincés entre l'Olympe et la quatrième dimension...
latine
Publicité
Publicité