Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
22 septembre 2005

Mortuus dementer ridendo (mdr)

Autumnus adest. Dies deminui incipiunt. Sed tristis esse non potero, donec lectricem habebo ut Thalia illa, quae tam recte sibi elegit cognomen Musae Comoediae. Omnes commentarii ejus sunt vere comici. Avidissime exspecto cottidie dum eos legam, ut rideam (mdr). Beatus re vera sum, quod talem lectricem habeo, etiamsi doleo quod non plures homines Thaliae jocos legunt. Perge ergo, o lectrix mea unica, diarium legere et ei commentarios tuos adjicere. Sed noli vocare nos ignotos ("aequatio cum duobus ignotis"), ego mihi videor te cognoscere, et cum lego quae scripsisti, mihi videor risum tuum audire. Et "autistae" non sumus, quoniam facillime inter nos communicamus, non obstante differentia linguarum. Nonne ? Vale igitur et ride. Et vos quoque, optimi lectores, valete et ridete. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
T
se ramassent à l'appel de l'automne et moi à celui de ton blog... Sa Minerve et ça ne m'aide pas... Mais si je te fais rire c'est déjà ça, n'est-ce pas ?
latine
Publicité
Publicité