Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
28 septembre 2008

PrAEvidere, prOvidere

Quando sciet homo a periculis se tueri quae praevidere scit ? Nunquam antea potuit homo accuratius praevidere pericula sibi imminentia. Si de tempestate agitur, homines scientiae meteorologicae periti de imbribus, de sole, de temperatura, de procellis,...
Publicité
Publicité
21 septembre 2008

Ecclesiae Filia maxima natu

Quoties Gallia a Pontifice Romano visitatur (quod nuper iterum accidit), acta diurna cognomen hujus nationis commemorare solent, quod ante plus quam mille quingentos annos ei tributum est, cum vocata est Ecclesiae Filia maxima natu. Cur ? Quia anno CCCCXCVI...
14 septembre 2008

Clavo clavus pellitur, Sanctitatem Sanctitas sequitur

Sanctitate Dalai Lamae vix dimissa, Sanctitas altera pedem in solo Galliae ponit. (pedem dico, non os, nam antecessor ejus osculari solebat solum cum de aëroplano descendebat). Duae Sanctitates intra tantulum temporis ! Papae ! quantus honor patriae nostrae...
6 septembre 2008

De etymologiis Isidorianis

His diebus Etymologiarum librum Isidori Hispalensis evolvebam, cum forte inveni haud paucas ‘margaritas’ (ut Gallice vocantur verba vel sententiae in scriptis quibusdam repertae in quibus aliquid mirabiliter subridiculum videtur) ex quibus nonnullas excerpsi...
Publicité
Publicité
latine
Publicité
Publicité