Sanctitate Dalai Lamae vix dimissa, Sanctitas altera pedem in solo Galliae ponit. (pedem dico, non os, nam antecessor ejus osculari solebat solum cum de aëroplano descendebat). Duae Sanctitates intra tantulum temporis ! Papae ! quantus honor patriae nostrae ! Estne una etiam sanctior quam altera, an ambae in eodem gradu insident ? Unus (una ?) Buddha vivus, alter (altera ?) vicarius filii Dei. Dubitare licet. Quomodocumque res se habet, ambobus (ambabus ?) Caudex prorsus obsequiosum se praebuit. Nova ergo Sanctitas quae terram nostram visitat excepta (exceptus ?) est in aëriportu ab Excellentia quae nos gubernat. Nam animadvertimus, cum invicem duo viri orationem habuerunt coram alterutro, unus identidem alterum appellabat :“Vestra Sanctitas” et alter respondebat dicens : “Vestra Excellentia”. Num ambo talibus titulis digni videntur ? Fortasse sanctus est Benedictus, satis enim aetate provectus est ut sanctitatem quamdam adeptus sit, sed Caudicem nostrum cuinam ‘excellentem’ appellare unquam in mentem venit ? In orationibus ab iis habitis, eorum Sanctitas et Excellentia consenserunt religionem (quamlibet religionem an Catholicam solam ? quid de Buddhismo, qui fortasse non est religio?) admodum prodesse populis (et imprimis, mea quidem sententia, eorum gubernatoribus. Nonne Voltaire ipse malebat incolas terrae quam possidebat in Deum credere eumque timere, ne forte adversus se rebellarent et tributa sibi, ut terrae possessori, debita solvere in extremo negarent ?) Ut nuper asseveravit Caudex :“Magister scholae docere non potest pueros discernere quid sit malum, quid sit bonum, cum ad solum sacerdotem hoc officium pertineat” ( !). Nunc autem, cum videmus quomodo se gerat Caudex in rebus tam publicis quam privatis tractandis, dubitari licet numquis eum docuerit quid sit malum, quid sit bonum.
At tu, Gallia, inter Sanctitates et Excellentias , cave ne obliviscaris malorum tuorum !
Valete, optimi lectores lectricesque, ad proximam (sanctam ?) hebdomadem.
Pastrix