His diebus Etymologiarum librum Isidori Hispalensis evolvebam, cum forte inveni haud paucas ‘margaritas’ (ut Gallice vocantur verba vel sententiae in scriptis quibusdam repertae in quibus aliquid mirabiliter subridiculum videtur) ex quibus nonnullas excerpsi , non quidem ad deridendum illum illustrissimum virum,— inter doctissimos aetatis suae numeratum—, sed ad demonstrandum quo ineptiae ignorantia principiorum etymologicae scientiae (saeculo undevicesimo demum constitutae) etiam doctissimi viri olim deduci potuerint.
De Grammatica :
'Litterae' dictae, quasi legiterae (‘leg-iter-ae’), quod 'iter legentibus' praestent, vel quod 'legendo iterentur'
'Oratio' dicta quasi 'oris ratio', nam orare est loqui, et dicere. Est autem oratio contextus verborum cum sensu. Contextus autem sine sensu non est oratio, quia non est oris ratio.
'Verbum' dictum, eo quod 'verberato' aere sonat, vel quod haec pars frequenter in oratione 'versetur'.
'Carmen' vocatur quidquid pedibus continetur ; cui datum nomen existimant, seu quod 'carptim' pronuntiaretur, (unde hodie lanam quam purgantes discerpunt, 'carminare' dicimus), seu quod qui illa canerent 'carere mente' exstimabantur.
De Mathematica:
Dicti 'decem' a Graeca etymologia, eo quod ligant et conjungant inter jacentes numeros. Nam δεσμεύειν (desmeuein), conjungere, vel ligare dicitur.
Porro 'viginti' dicti, quod sint decem 'bis geniti', v, pro b littera posita
'Centum' vero vocati a 'cantho', quod est circulus… 'Mille' autem a 'multitudine', unde et 'militia', quasi 'multitia', inde et 'milia', quae Graeci, mutata littera μυρία (muria) vocant.
De Musica :
'Calamus' nomen est arboris proprium, a 'calendo', id est fundendo voces, vocatus.
'Fistula' autem dicta, quod vocem emittat. Nam Graece 'phos' vox , 'stola' missa appellatur.
'Chordae' autem dictae a 'corde' , quia sicut pulsus est cordis in pectore, ita pulsus chordae in cithara.
De Astronomia :
'Mundus' est appellatus, quia semper in 'motu' est.
'Coelum' … vocatum hoc nomine, eo quod tanquam vas 'coelatum' impressa habeat signa stellarum.
'Sol' appellatus, eo quod 'solus' appareat, obscuratis fulgore suo cunctis sideribus
'Stellae' dicuntur a 'stando', quia semper fixae 'stant' in coelo, nec cadunt
'Triones' proprie sunt boves aratorii, dicti eo quod 'terram terant', quasi 'teriones'.
Dictus 'Orion' ab' urina',id est ab inundatione aquarum

Hactenus vobis illa pauca exempla etymologiarum Isidori Hispalensis, (quae vobis lectu non nimis molesta fuisse spero), quarum tamen ipse non semper est auctor vel inventor, nam pleraque apud grammaticos anteriores invenit, ut Priscianus, Sergius, Servius, et alii.

Valete, optimi lectores et lectrices, ad proximam hebdomadem
Pastrix