Flagitium turpissimum in Republica Gallica nuper coortum est, cum manifestum factum est unum ex praecipuis ministris, nomine Hieronymus Cahuzac, ex Gallia in terras exteras magnam pecuniam fraudulenter emisisse, ne tributa thesauro publico debita solveret, quod lex, ut omnes sciunt,  severe prohibet. Sed eo magis hoc facinus populum totum offendit, quod per totos quinque menses idem minister coram diurnariis, coram legislatoribus, coram collegis suis, coram denique Praeside ipso, tota verecundia praetermissa, pertinaciter semper negavit se ullam culpam hujus generis commisisse, quod tamen in fine coram judicem nuperrime confiteri coactus est. Vt fieri solet, flagitium illud partibus sinistris, ad quas pertinet minister fraudator,  primum nocuit, sed mox omnibus qui rem publicam gerunt vel gesserunt, ad quamcumque factionem pertinent, percommodamque ansam praebuit iis qui, cum nunquam Rempublicam rexerint, solos innocentes et solos dignos se proclamant qui rerum potiantur. Illi ad extremas dexteras partes pertinent et infortunate accusationibus suis multos cives allicere videntur.

 Interea praeses Franciscus Hollande quodam quasi terrae motu jactatur et exagitatur, adeo ut omnes mirentur quid facere possit ut statum suum recuperet.

Meliora tamen speremus…

Pastrix