Avete, carissimi lectores et lectrices. Post tres annos, ecce redeo ad vos. Cum scripsi novissimum meum commentarium, omni spe orbatus eram, videns statum rerum in Gallia fere perditum, populum maledicentem praesidi quem anno uno ante elegerat. Nunc vero, inquietis, num melior factus est status rerum ? - Minime. In contrario, omnia in dies pejora fiunt. Multi operarii cessant laborare, claudunt portas officinarum, quin etiam minari non dubitant inhibitionem commeatus benzinae, illius liquoris hodie plus quam necessarii, ita ut paralysi quadam laborare possit tota Gallia, haec omnia ut cogant praesidem abrogare legem aliquam quem improbant. Ego vero judicare non possum uter recte dicat, sed mihi videtur legem, cum est a legis latoribus probata, exercendam esse ab omnibus.

Miseri rectores populorum, nam talia aguntur non solum in Gallia, sed in aliis terris, ut Hispania, Brasilia, Venetiola,Graecia, Polonia et in America quoque. Quasi fere ubique populis non satisfaciunt rectores sui. Soli dictatores beati sunt, nemo enim audet eis adversari.

Quae cum ita sint, ego dico vobis: valete et exspectate novos commentarios a vestro

Pastrice.