Canalblog Tous les blogs
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
MENU

latine

Publicité
25 février 2006

...sine finibus (bis)

His proximis diebus locuti sumus de multis sodalitatibus, quae nominibus vel titulis suis addiderunt locutionem 'sine finibus', ut medici, diurnarii, et ceteri voluntarii qui homines miseros ubique terrarum adjuvare non sine periculo tentant. Hodie non...
Publicité
24 février 2006

Optime

Optime meruistis, amici, de Republica Latina sine finibus...Uterque vestrum lapidem suum attulit ad aedificandum castellum vel oppidum, ex quo nos proripiemus ad orbem terrarum subigendum !!!! Sed iter longissimum nobis est percurrendum. Praeterea nondum...
23 février 2006

... sine finibus

Nonne animadvertistis, amici, his temporibus multiplicatas esse sodalitates, quarum nominibus locutio 'sine finibus' additur. Ut, exempli gratia, "medici sine finibus" qui ad quamlibet terrae partem accurrunt ad curandos homines aegros morbo epidemico,...
22 février 2006

congregamini !

Quis non meminit hujus kerygmatis (fr.anglice:'slogan') quod, tempore quo communismus internationals florebat, in prima pagina ephemeridis cui titulus erat 'Veritas' (russice: Pravda) in omnibus Unionis Sovieticae linguis inscriptum erat : PROLETARII...
21 février 2006

inter-activitas

Valde gaudeo quod hoc diarium nunc factum est, ut hodie dicunt, 'interactivum'. Videmus enim cottidie novos lectores et lectrices apparere, atque non solum commentarios suos mittere, sed inter se communicare, et alterum alteri respondere. Sic texitur,...
Publicité
20 février 2006

Salvete !

His proximis diebus valde gavisus sum commentarios accipere a novis lectoribus et lectricibus, qui cum veteribus et fidelibus amicis se conjunxerunt. Honoris causa nominabo eruditum Planseldon, magistrum linguarum Latinae et Graecae, doctum Karklau Canariensem,...
19 février 2006

Quid de columbis ?

Quid columbis quae caelum Lutetiense frequentant fiet, si illa febris (vel 'influentia') aviaria ad Urbem pervenerit ? Dicunt eas esse plus quam centum centena milia ( id est : decem 'milliones') numero !!! Si decretum erit eas interficere, quomodo hoc...
18 février 2006

Hirundines

Hodie in animo mihi est in Latinum vertere secundam stropham poematis quod in commentario suo misit amicus noster Karklau de hirundinubus. Nam id scripsit Gallice, quod nequaquam reprehendendum est, sed ad usum eorum qui linguam nostram (vulgarem) nesciunt...
17 février 2006

Mors Cycnorum

Cottidie audimus de cycnis mortuis in diversis regionibus Europae. Tristes nuntii ! Illae formosae et superbae aves, quae pulchritudinem lacuum nostrorum ornant, magnifice et tacite nantes et imaginem suam candidam in unda repercutientes, illae Phaëthontis...
16 février 2006

Ubi estis ?

Ubi estis, amici lectores, amicae lectrices ? Praeter Claudiam solam (cui gratias debitas ago), omnes evanuerunt. Fortasse culpa mea. Quia his diebus nimis longus fui. Multa scripsi, ita ut lectores et lectrices qui Latine non tam facile intellegunt taedio...
Publicité
latine
Publicité
Publicité