Canalblog Tous les blogs
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
MENU

latine

Publicité
13 avril 2006

Date veniam !

Date mihi veniam, carissimi lectores et lectrices, ignoscite mihi, quod heri nullum nuntium misi. Non tamen mea est culpa, sed ordinatri quod mihi parere noluit, nescio qua de causa. Instrumenta ista, quanquam utilissima sunt et maxime necessaria, et...
Publicité
11 avril 2006

Fusa est nix

Hodie nix fusa est. Sol iterum lucet. Et, si tempestatum praedicendarum peritis credimus, haec amoenissima tempestas manere potest aliquot dies, qua frui poterimus ad ambulationes faciendas per semitas montanas, quarum causa, ut jam dixi, in hanc regionem...
10 avril 2006

Ningit

Hodie, Lunae die decimo mensis Aprilis, nivis multum cadit, quanquam ver tres fere abhinc hebdomadas incepit. Verum est nos in montibus habitare, sed altitudine non vere modica, nam vix septingentis metris supra maris superficiem versamur. Tempestas mira!...
9 avril 2006

Adsum

Ecce ego adsum, optimi lectores. Ex villa mea montana vobis iterum scribo. Tempestas hic est frigidior quam in urbe. Hodie quoque paululum pluit. Quod pertinet ad usum ordinatri, non est tam commodus, fateor, ruri quam Lutetiae, quia hic uti non possum...
5 avril 2006

"Eo rus" -"I"

Plerique vestrum, optimi lectores, cognoscunt hanc historiolam quae narratur de duobus amicis Latine loquentibus, qui sponsionem fecerunt (id est: pignore quodam contenderunt) uter eorum posset mittere alteri per telegramma sententiam Latinam intellegibilem,...
Publicité
4 avril 2006

Pessimismus/Optimismus

Hodie audivi sententiam vere admirabilem, quae dicitur prolata esse ab Antonio Gramsci, illustrissimo homine politico Italo. Haec est: " Pessimismus rationis, optimismus voluntatis ". Nonne vobis quoque, amici lectores, haec sententia videtur respondere...
3 avril 2006

tumultus civiles

In multis regionibus orbis terrae nunc temporis fiunt tumultus, concursus, reclamationes, seditiones, rixae, in viis plateisque urbium, in aedibus publicis, quasi populi harum regionum, propter causas diversas et varias, jam non approbarent gubernatores...
2 avril 2006

Tempus fugit !

Quam recte canit Vergilius poëta : "Sed fugit interea, fugit irreparabile tempus !" Etenim hiems quae tam longa nobis visa est nunc abiit, eamque secutum est ver, et jam videmus aestatem appropinquantem. Hoc quidem in nostra parte orbis terrarum, nam...
1 avril 2006

Mendacia aprilia.

Scribit Maximus noster morem mendacii Aprilis non teneri in Hispania, sed esse morem similem in fine mensis Decembris, occasione celebrationis Innocentium. In Gallia autem consuetudo nostra rite servata esse videtur a praeside Rei Publicae. Si enim legeritis...
31 mars 2006

Piscis Aprilis!

Cras, id est post aliquot minutas, erit dies primus mensis Aprilis, quo die mos est in Gallia quidem, nescio in aliis regionibus Europae num hic mos quoque teneatur, fingere mendacium facetum verisimile quidem, sed plane mirabile, et si socii tui credunt...
Publicité
latine
Publicité
Publicité