Canalblog Tous les blogs
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
MENU

latine

Publicité
15 février 2006

Lupercalia

Hodie quinto decimo (15) mensis Februarii antiquis temporibus celebrabantur Lupercalia. Illo die juvenes Romani in tota urbe currebant nudi, virgis armati, quibus puellas et mulieres ad spectaculum congregatas tangere conabantur. Ritus erat ad fecunditatem...
Publicité
14 février 2006

Valentinus

Me rogavit Claudia quis esset ille Valentinus, qui hodie quarto decimo (14) mensis Februarii commemoratur. Ei, et omnibus qui de eadem re curant, libenter respondeo : Valentinus erat medicus, deinde sacerdos factus, in urbe Roma. Illo autem tempore imperator...
13 février 2006

Sex jam menses

Sex jam menses elapsi sunt, ex quo hoc diarium interreti mandare incepi. Centum et octoginta (180) dies quorum nullus fere fuit sine linea. Cum incepi, experimentum facere volebam Latine edendi ephemeridem interretialem, ut viderem, primum num inventurus...
13 février 2006

necroglossoplhilia

Quam valde gaudeo quod novos sodales inveni eodem morbo atque ego laborantes, id est amore linguarum mortuarum, necoglossophila. Ego ipse didici Latine (ut videtis), Graece (neo-Attice, ut dicit magister noster in commentario suo) et linguam Aegyptiacam...
11 février 2006

Cur Latine ?

Si quis me rogaret :" Cur scribere instituisti diarium tuum in lingua Latina, quae ante multa saecula mortua est ? "responderem : hac ipsa de causa, quia mortua est. Morbo enim afficior singulari , qui Graece vocatur (si licet vocabulo novo, vel neologismo...
Publicité
10 février 2006

Multi nuntii

Heri et hodie multi nuntii ad hoc diarium pervenerunt, unus tristiculus, ceteri jucundi. Incipiamus a tristiculo : Thalia, fidelissima lectricum nostrarum, morbo laborat qui 'influenza' vocatur et mavult se a medico curari quam a semetipsa. Nos quidem...
9 février 2006

... te ipsum

"Medice, cura te ipsum", ait proverbium notissimum. Quicumque profitetur se curare alios, debet se ipsum curare si aeger est. Cur hujus proverbii mentionem facio ? Quia spectavi in televisione illum judicem qui defendere se debebat coram collegium legislatorum,...
8 février 2006

Gratias

Gratias vobis ago : Claudiae quae mihi ignovit, et Karklau qui me absolvit. Myrtilla vero non bene intellexisse videtur quid acciderit. Nihil grave, optima Myrtilla, ego tantummodo, imprudenter, delevi unum ex nuntiis meis, et simul commentarios lectorum...
7 février 2006

mea culpa

Confiteor me erravisse. Mea culpa. Non bene intellexi consilia optimae Thaliae. Non sum satis peritus in ordinatro gerendo. Omnes lectores et lectrices mihi sunt carissimi. Quomodo possim commentarios eorum et earum sponte mea et ex industria delere....
6 février 2006

Errare INhumanum est

Cum scripsi commentarium meum heri ad commentarium Thaliae, erravi et edidi quater aut quinquies eumdem commentarium. Et clamavi (scribendo) "quelle avalanche" quod Latine significat "Quae labina !". Tunc Thalia, in commentario sequenti mihi explicavit...
Publicité
latine
Publicité
Publicité