Canalblog Tous les blogs
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
MENU

latine

Publicité
17 mai 2006

Felices Barcinonenses

Heri nihil nuntii mittere potui, propter causas involuntarias, ut aiunt. Spero vos, optimi lectores et lectrices, mihi ignoturos esse. Hodie vero vesperi maximo cum gaudio amicis nostris Hispanis gratulor mihi pro victoria gregis Barcinonensium lusorum...
Publicité
15 mai 2006

modus vivendi an modus cogitandi ?

Tu, amice Maxime, miraris quid intersit inter nos qui arroganter nos ipsos credimus superiores, et homines aliarum regionum quos vocamus parum excultos, quia alias superstitiones habent quam nos. Equidem puto inter nos et eos modum vivendi differre multo...
14 mai 2006

superstitio (bis)

Gratias tibi, fidelis Maxime, pro tuis commentariis, maximas ago. Valde miror qua de causa sit apud Germanos numerus decimus maxime infaustus. Fortasse quia figura romana hujus numeri (X) similis cruci cuidam est ? ? Quod attinet ad congruentiam valde...
13 mai 2006

superstitio

Hodie est dies tertius decimus mensis. Tredecim : numerus malae famae, in Gallia saltem. In aliis regionibus ? Nescio. Dicitur enim hic numerus esse nefastus. Una ex multis superstitionibus. Sicut, exempli gratia, salinum in mensa reversum, sub scalis...
12 mai 2006

De Stela quadam Aegyptiaca

Heri vobis narrabam me studere litteris Aegyptiacis antiquis. Ita ante aliquot diebus operam dedimus stelae cuidam quam Aegyptologi vocaverunt tempore quo eam invenerunt, Stelam Israëlis, nam in ea primum lectum est nomen hujus nationis. Re vera, stela...
Publicité
11 mai 2006

De me et studiis meis

Hodie nulla commemoratio celebranda. De me ipso loquar. Jam ante aliquot menses semel fassus sum me maxime delectari studio linguarum, sed imprimis linguarum mortuarum, quod vocavi 'necroglossophiliam', id est 'amorem linguarum mortuarum'. Cur ? Fortasse...
10 mai 2006

Commemoremus !

In Gallia est consuetudo et civibus et principibus maxime grata : consuetudo commemorationum. Per totum annum quaeruntur (et inveniuntur) occasiones commemorandi aliquid, sed inter anni tempora nullus mensis locupletior commemorationum quam hic, mensis...
9 mai 2006

Dies Europae

Hodie in tota Europa celebratur dies festus, dies Europae ipsius. Hac occasione Lutetiae saltem pleraeque aedes publicae coloratae sunt colore caeruleo, quem nemo ignorat esse colorem Europae. Color est vexilli Unionis Europaeae, duodecim stellis aureis...
8 mai 2006

Nunc est ridendum

Hoc est nuntium quod heri mittere volebam, nisi nescio quod incommodum (vel, ut ex Anglico vertam: nescio quis 'cimex') me impediisset, ne situm cupitum impetrarem. De qua re ipse scripsi in commentario hesterni diarii . Heri enim erat dies risui dedicatus,...
6 mai 2006

Finis hebdomadis

Hic finis hebdomadis (vel hujus hebdomadis finis, si mavultis), sicut praeteritus, erit longior solito. Etenim ille (id est: praeteritus) includebat Lunae diem, qui congruebat cum prima die mensis Maii, celebrata in plerisque orbis terrarum regionibus,...
Publicité
latine
Publicité
Publicité