Canalblog Tous les blogs
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
MENU

latine

Publicité
5 mai 2006

Neque vates, neque regis filius

Me rogat Maximus noster Hispanus ut me ipsum in vatem convertam, ut e somno excitem Musas, quae jamdiu dormitant, et iis canam carmina aetheria quae eas alliciant. Sed infortunate non sum vates, neque magus. Sin autem non sunt Musae quae nobiscum olim...
Publicité
3 mai 2006

Memento...

Fertur monachos olim, quoties inter se occurrebant dum ambulant in monasterio, —eos quidem quibus loqui licebat, nam plerique eorum silentium perpetuum servare debebant—, se invicem salutare solitos esse his verbis " Frater, memento mori". Mos vere singularis....
2 mai 2006

Caesar, ubi es ?

Cur rogem "Caesar, ubi es ?" fortasse mirabimini, optimi lectores et lectrices. Causa est quod nihil accepi ex compluribus diebus, et opto ut aliquis, ut Caesar olim, commentarios suos scribat. Etenim, ille, bello cum Gallis suscepto occupatissimus, satis...
1 mai 2006

Prima Maii

Traditum est a majoribus (ex plus quam centum et viginti annis) prima die mensis Maii (antiquitus: Kalendis Maiis) celebrare diem festum operariorum. Nemo hodie laborat, tabernae clausae sunt, exceptis paucis ubi veneunt cibi, et sodalitates operariorum...
30 avril 2006

Ex nihilo nihil

Est vetus adagium quod dicit nihil ex nihilo oriri posse. Quis hanc sententiam primus protulit ? Lucretius poëta, qui fuit Epicuri discipulus, ait in libro suo 'De Natura Rerum': "Nil posse creari/ de nihilo". Persius vero in una ex Satiris suis dicit...
Publicité
29 avril 2006

Fabula Gohana

Goha est persona fabulosa Aegyptiaca quae sub specie hominis stupidi, aliquando se praebet sapientiorem quam multi docti homines. In fabula tamen quam narraturus sum, stoliditas ejus sola ostenditur. Quodam die Goha a foro asinario domum redibat, ubi...
28 avril 2006

Dies vacui

Sunt in transportationibus (vel commeatibus) urbanis publicis horae quaedam quae 'vacuae' vocantur, quia pauci homines his horis vehiculis publicis utuntur, et sunt horae 'plenae', quibus permulti vehuntur aut ad munera sua euntes aut ad penates suos...
26 avril 2006

Trahit sua quemque voluptas

Rectissime monet amicus noster Salvator : Sunt quibus placeat rus cum amoenitate sua, aëre puro, avium cantu, silentio, solitudine, et sunt quos delectet urbs cum tumultu suo et strepitu, autoraedarum commeatu perpetuo, multitudine hominum inter se collidentium....
25 avril 2006

Ultima dies

Hodie est mihi ultima dies ruri acta. Cras rediturus sum in Urbem. Nunquam mihi visus sum rusticus, nihil est urbanius quam ego. Alii gaudeant aëre puro (excepto quando stercore humus spargitur) , cantu avium (exceptis qui febri aviaria laborant), silentio...
24 avril 2006

Minae caeli

Post diem calidissimum et molestum, nullo vento flante, procella caelum nobis minatur , omnino atrum factum. Jam, cum vix sexta hora exacta est, tenebrae fere nos circumdant. Mox imber vehemens cadet, quem quidem gratissime accipiemus, adeo dies inamoenus...
Publicité
latine
Publicité
Publicité