Canalblog Tous les blogs
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
MENU
latine
Publicité
21 février 2006

inter-activitas

Valde gaudeo quod hoc diarium nunc factum est, ut hodie dicunt, 'interactivum'. Videmus enim cottidie novos lectores et lectrices apparere, atque non solum commentarios suos mittere, sed inter se communicare, et alterum alteri respondere. Sic texitur, ut ita dicam, reticulum quoddam inter locutores longe ab invicem distantes, quos conjungit idem linguae Latinae amor et studium. Utinam hoc reticulum amplificetur ut fiat rete ingens quod totum terrarum orbem amplectatur ! Bono estote animo, cari amici, atque nolite dubitare scribere. Ne timueritis menda committere, et, si parum Latine scitis, qualibet lingua utimini, Gallica, Hispanica, Italica : nonne omnes linguae Latinae filiae sunt ? Et quae mater filias suas unquam respuit ? Valete, optimi lectores et lectrices, novi (novae) et veteres. Gratias vobis ago maximas pro vestra assiduitate et perseverantia. Pastrix
Publicité
Commentaires
A
Je peux à peu près lire le latin, mais de là à l'écrire... Une remarque : vous évoquez (in "inter-activitas" du 21.02.2006) le gallo-roman, l'ibéro-roman et l'italo-roman. Mais n'oubliez-vous pas le daco-roman, certes isolé à l'est de l'Europe, mais ô combien soeur latine ?
Să adunam surorile romanice ! (Rassemblons les soeurs romanes !) A moins que vous n'évoquiez celle-ci quelque part dans votre blog...
Servus !
K
Fuit antea tempus in quo omnes fratres eramus, quod eamdem linguam maternam partiebamur...Postea, omnes linguae fraternae pro persequendis vanitatibus suis, linguam maternam eius reliquuntur.
Ita, paulatim, homines inter se abire inceperunt..Nunc, si lingua latina utimur, fratres esse regrediemur...
Dictis his...Bene venistis, bienvenue, bienvenidos, benvenuto, boas vindas...omnes latine amantes in meum cor.

P.S.Carissima Carmen, exspectans tuum primum latinum verbum ..te saluto...Quid erit?...
C
Quid mihi curandum est de "interreti mondiale"? delirat Pastrix noster, dum somnit de universali lingua, vel cultura, vel religione,....Nonne haec somnia sunt, de quibus illi qui nos regunt semper loquuntur? Ego cum vicino meo, coram, libentius colloquor quam quocumque alio, per ordinatrum. Tu ipse, Pastrix, nonne malles, si liceret, nobiscum in taberna parisiana colloqui, quam per interrete? Nisi tam tarde (tres minutas ante mediam noctem) diarium tuum scriberes, haec somnia non faceres. Vale. Claudia
M
Hmm ... !!
Noster amicus moderator, qui Pastrix vocatur, in eius hodierna cogitatione dixit:

"Et quae mater filias suas unquam respuit ?"

Recte dicis, amice. Sed quid enim me respondebitis tu et ceteri lectores (viri mulieresque), si addere audeo: "Et quae filiae matrem suam respuerant?!".

Callida sed mollis questio. Quottidie lucernis litteris scripta sermone barbaro viduntur. Nonne habemus sermonem patruum? Ubinam gentium sumus? Cur matrem nostram obliviscamur?

An... mater agrotat?? ... Si id vero est ... illam curemus !!! Et ecce labor nostra, a te moderando, eamus ad astra quorsum sermo patruus lucet.

Modo hac deambulabam.

Bene dormite. Cras fortasse melior dies erit.

Vestrum Maximus "Hispanus".
latine
Publicité
Publicité
Publicité