06 mars 2011
EPIGRAMMA IN DVCEM LIBYAE
Desine, Gaddafi, civilia bella movere !
Nonne tot anni quos solium Libyae
Usurpas non sufficiunt tibi ? Quin imitaris
Vicinos socios qui nuper exsilium
Optarunt potius quam caedere cives.
Tu qui pastor eras, sit tibi cura ovium !
Pastrix
Commentaires sur EPIGRAMMA IN DVCEM LIBYAE
- Crepundia atque oblectamenta puerilia Gaddafio venditabamus Americani, Britanni, Galli, Itali, Russi—nunc tamen puerum vetamus ludere. Quis enim nesciebat quam ob causam gestiret Frater Dux aeroplana currusque cataphractos emere? Ut in Aegyptorum fines impetum faceret? An ut in vastam tescam quasi ad molas ventis versatiles? Immo ut suos reprimeret et, si umquam necesse videretur, occideret. Quod tunc venditores sciebant, nec recusabant quin sanguinis Libycus mira quadam arte alchemica mutaretur in sordidum lucrum. Trucidatus sit tyrannus: nihilominus tyrannis ipsa non peribit dum ferrum in aurum facile vertitur aut plumbum in id quod maioris pretio quam aurum nunc habetur: nigrum illud et fluens aurum, quod petroleum dicitur. Itaque dum Gaetuli atque Aegypti libertatem sibi vindicare conantur, debemus nos rogare qui arma Gaddafio venditaverint et cur nos ipsi sinamus eos pergere civium mortem tyrannis vendere.

Nouveau commentaire

Utinam tyrannus quamprimum hastam abiciat, nam ut ait Horatius, "delirant reges, plectuntur Achivi."