In montem ignivomum in Islandia situm,

        qui fumo suo  Europae toti minatur: 


Dic mihi ,  sodes ,  quid tibi  fecimus,  ultima Thule ?

--Cur mons ignivomus nos sepelire tuus

Vult fumo, ut nemini liceat  se tollere  sursum ?

-- Ignivomus sit mons, ne quoque  fumificus !

 

Pastrix