DE SANCTIS GLACIANTIBVS
Hodie ultimum celebramus Sanctum ex tribus qui Sancti Glaciantes vocantur. Etenim hominum memoria(in Gallia saltem, in aliis terris nescio) animadverterunt agricolae, in mense Majo tres dies esse, quibus temperatura, quae antea fere aestiva videbatur, subito decidit et quasi hiemalis iterum fit. Hos tres Sanctos maleficos valde timent hortulani ne plantas, quas paucis diebus ante severunt, subita refrigeratione gelent et enecent (unde eorum cognomina). Qui timor adhuc manet, etiamsi perpauci homines adhuc illos Sanctos viros antiquos re vera in culpa esse…, praesertim cum Ecclesia jampridem eos ex calendario Sanctorum cum multis aliis detraxerit, quos non constaret unquam fuisse..., ita ut memoria eorum. nisi in calendario hortulanorum et agricolarum. jam nusquam exsistat. Digni tamen nobis videntur qui revocentur : sunt scilicet Mamertus, die 11 m.Maji, Pancratius, die 12, Servasius, die 13 (id est hodie) commemorati. Hoc autem anno singulariter memorabilis erit eorum mentio, nam casus temperaturae insolenter manifestum se praebuit. Adeo ut in omnibus domibus calefactio, quae ex paucis diebus interrupta erat, iterum operanda fuerit, et vestes hiemales ex arcis, ubi repositae erant, iterum extrahendae.
Levior certe haec vis Rerum Naturae esse videri debet, quam tremitus Terrae, montium ignivomorum cineres, inundationes, et aliae calamitates quas nuper cognovimus, sed nihilominus nos revocare potest, non nos ei, sed eam nobis imperare !
Pastrix