24 novembre 2009

TAEDIVM

Tantum me taedet status rerum in misera mea terra, Gallia, ut pergere non valeam de eo scribere in hoc diario. Sed si de re politica non scribo, de quanam re loquar ? De eventis vitae meae ? Quid ad lectores ? De tempestate ? ut, exempli gratia : Hodie caelum est serenum, heri pluebat etc. ? Res futilis parum digna mentione.  Quam miror collegas meos, Thersitem, Neminem, Sandra Ramos et multos alios et alias, qui semper inveniunt materiam sermonis et inter jucunda et seria lectores tam perite... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 16:44 - Commentaires [24] - Permalien [#]

11 novembre 2009

RIDICVLVS

Iterum his diebus Caudex noster ridiculum se praebuit, mendacium proferendo manifestum. Etenim occasione utendo celebrationis diei anniversarii Valli Berolinensis dirutionis, gloriatus est  quod huic evento affuerit ipse die nono m. Nov. MCMLXXXIX Berolini. Immo socios aliquos testabatur quos se comitatos esse  affirmabat. Infortunate autem illorum nonnulli, in diariis suis, nihil notaverunt hujus generis, et tempora,quibus Berolini fuerunt illo anno, cum jactatione Caudicis  omnino non congruunt . Quod ingentem risum... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 17:14 - Commentaires [1] - Permalien [#]
03 novembre 2009

De Grippa nova

Post vaccam insanam, post grippam aviariam, fere totius mundi homines nunc aggreditur grippa nova, primum porcina dicta, deinde simplicius grippa ‘A’.  His diebus incipienda  dicitur in Gallia injectio vaccini seri ad  impugnandam hujus grippae epidemiam apti. Sed adhuc, in Gallia saltem, multi medici se dicunt de efficacitate hujus vaccini seri, quin immo  etiam de ejusdem innocuitate, valde dubitare Ita ut media eorum pars se nolle affirment hoc serum sibi ipsis injici, quanquam ministerium Sanitatis publicae... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 14:48 - Commentaires [1] - Permalien [#]