Post vaccam insanam, post grippam aviariam, fere totius mundi homines nunc aggreditur grippa nova, primum porcina dicta, deinde simplicius grippa ‘A’.  His diebus incipienda  dicitur in Gallia injectio vaccini seri ad  impugnandam hujus grippae epidemiam apti. Sed adhuc, in Gallia saltem, multi medici se dicunt de efficacitate hujus vaccini seri, quin immo  etiam de ejusdem innocuitate, valde dubitare Ita ut media eorum pars se nolle affirment hoc serum sibi ipsis injici, quanquam ministerium Sanitatis publicae omnes medicos et nosocomos inter primos id accipere jussit. Nunc  cottidie complures symbolae in actis diurnis et periodicis variis pro injectione et contra injectionem argumenta  diversa afferunt. Ita ut plerique civium omnino nesciant quid faciant, hujus certaminis finem inter peritos  commissum exspectantes. Praeterea non desunt qui affirment omnem hanc trepidationem nihil spectare  nisi ut cives  obliviscantur quot negotia in eorum vita cottidiana iis immineant et quam inefficax regimen  in rebus publicis gerendis se praebeat. Adeo suspiciosi facti sunt nostri Galli ! 

Pastrix