Ex quo publice nuntiatus est praesidis electionis exitus, in qua manifeste vicisse declaratus est praesens praeses Ahmadinejad, non destiterunt multi cives aperte reclamare, quibus persuasum est candidatum alterum, nomine Mussavi, qui magis libertati favere dicitur, plura suffragia consecuturum fuisse, nisi fraus ingens adhibita esset. Itaque complura centena milia civium, praesertim juvenum, in viis urbium, et imprimis Teherani, fere cottidie decurrunt, ad impetrandum ut suffragia iterum ferantur.
Sed auctoritates tantum afuit ut has reclamationes audirent, ut omnibus modis, etiam sclopetis, iis finem imponere conatae sint. Frustra, ut videtur. Jam aliquot victimae nuntiantur, quarum luctus clamore magno celebratur.
Quorsum hi tumultus evadent ? Difficillimum est conjecturam facere. Nam quomodo animo fingi potest, aut summum ducem religiosum Ali Khamenei multitudini reclamanti cedere velle, postquam publice declaravit se Ahmadinejad praesidem honeste electum existimare, aut contra has catervas juvenum qui in viis exclamant : “Pereat dictator !” subito obsequenter domum redire et quietos posthac se praebere ? Neutrum mehercle verisimile videtur…Praeterea hic status rerum tumultuosus diutius durare minime potest.
Nobis quidem tantum exitus exspectandus est, dum speramus victoriam alterutrarum partium minime cruentam fore.
Pastrix