14 juin 2009
DE ELECTIONIBUS EUROPAEIS
In tota Europa electiones ad delegatos in Parlamentum Argentoratense mittendos proxima hebdomade factae sunt. Infortunate plurimum abest ut omnes cives senserint hanc electionem sua interesse, nam plus quam quadragesimae centesimae eorum abstinuerunt ne suffragium suum ferrent.
Sed, quod contra omnem exspectationem evenit, fere ubique partes dextrae quam sinistrae fortiores se praebuerunt, contra exspectationem dico, nam post crisin pecuniariam quae nuper accidit et calamitates quae maxime classes populares inde affecerunt, a multis exspectabatur fore ut hae quidem classes partes dextras punire vellent quae semper divitibus cum detrimento pauperum favere dicuntur. Sed non ita res se habuit, at contra sinistrae partes fere ubique victae sunt. Aura popularis ! Virides soli, qui dicuntur, numerum delegatorum auxerunt.
An democratia socialis in Europa jam mortua est ?
Pastrix
Commentaires
Res novae
Res novae sunt. doctrinae quae summum et ultimum bonum in utilitate ponunt et hae quae censent questum pecuniarium sit ultima ratio vivendi defectae sunt, quia mundo ita uti est abuti. velut corpus repente capite avulso, magnis spasmis convulsum, itidem res sociales magnam permutationem calamitatesque passurae.
De aliis nationibus Europaeis opinari non possum. In Francia tamen, cur sinistra pars victa sit, haud difficile est intellegere. Domini (vel dominae) factionis constanter inter se pugnant. Nullas sententias serias ferunt quia nesciunt quid agendum sit. Hodie, infeliciter, ad regendam Rem Publicam non valent et minime obstant praesidi nostro. Sinistra Francogalla multos sectatores decepit.
Poster un commentaire
Rétroliens
URL pour faire un rétrolien vers ce message :
http://www.canalblog.com/cf/fe/tb/?bid=69475&pid=14076784
Liens vers des weblogs qui référencent ce message :