Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
12 janvier 2007

Perseverare in errore diabolicum

Quis non novit proverbium hoc : Errare humanum est, perseverare in errore diabolicum ? Omnesne norunt ? Minime. Est enim homo unus qui nunquam de eo audivit. Ille homo, in oratione coram populo suo et omnibus terrae incolis habita, qui avidissime exspectabant quid consilii suscepturus esset hoc novo anno ineunte de bello quod in Mesopotamia jam quartum annum gerit, in eadem oratione, inquam, affirmat se errores multos in hoc bello gerendo commisisse, quorum se paeniteat, et tamen eodem tempore publice nuntiat se aliqua viginti milia militum insuper illuc missurum. Errorem confitetur, et in errore perseverat ! Attamen major pars civium suorum consilium hoc improbant. Ejus nihil refert. Pertinax et stupidus, ut lusor qui, quo magis perdit, eo magis pignora auget, donec e mensa lusoria surgat omnibus opibus privatus, et abeat ad mendicitatem redactus... Bona sua vero iste non perdit, sed nationem suam. Vae tibi, Frutex ! Et vae iis qui te non impediunt quominus in errore tuo perseveres ! Utinam veniat dies quo tu et illi in judicium universale adducamini, ut poenas scelerum vestrorum persolvatis ! Amen !!! Valete, et dormite bene Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité