Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
4 janvier 2007

De votis

His diebus nullus est in toto terrarum orbi princeps quin vota suscipiat pro civibus suis, neque populus quin per suos legatos vicissim vota nuncupasse feratur pro principis salute. Verba scilicet, nihil praeter verba inania. Sed hic mos nihil novi praebet, nam jam Imperatores Romani idem facere solebant, quibus populus quoque vicissim eodem modo respondebat. Plinius enim, cum versaretur in provincia quam administrabat, die 3 Januarii ( anni 212 aetatis nostrae) Trajano Imperatori scribebat haec: "Sollemnia vota pro incolumitate tua, qua publica salus continetur, et suscepimus, domine, pariter et solvimus precati deos ut velint ea semper solvi semperque signari. " Et eadem simplicitate ei respondebat Trajanus: "Et solvisse vos cum provincialibus dis immortalibus vota pro mea salute et incolumitate et nuncupasse libenter, mi Secunde carissime, cognovi ex litteris tuis." Utinam tam sincera essent vota quae his diebus inter principes et cives nuncupantur, quam illa quorum mentionem feci, nam Trajanus, omnium sententia, optimus fuit principum Romanii Imperii, et fortasse omnium gentium. Et Plinius longe afuit ut caecum et vilem assentatorem sui principis se praeberet, ut tot, ante eum et post eum, erga pessimos tyrannos fuisse infortunate manifestum est. Frustra quaerimus CUI ex principibus in quorum manibus res publicae hodie positae sunt eadem laus convenire possit : scilicet ejus incolumitate publicam salutem contineri. At contra quot nobis noti sunt quorum incolumitate publica pernicies contineatur !!! Valete, optimi lectores et lectrices, et pro mundo meliore et justiore, a principibus melioribus et justioribus gubernato vota sollemnia mecum suscipite. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité