Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
6 janvier 2007

Faba regalis

Fuit olim mos, in Gallia quidem, ut die 6 m.lanuarii commemoraretur Epiphania, id est "manifestatio" Jesu, vix nati, coram tribus regibus magis, ut narratur in evangelio secundum Matthaeum, qui ei attulisse feruntur tria munera: aurum, thus, et myrrham, aurum ut regi, thus, ut deo, myrrham, ut homini morituro. Verum est in Evangelio nusquam significari illos magos aut reges fuisse, aut tres numero, sed ita traditum est et additum est unum regum nigrum fuisse... Utcumque res se habet, mos fuit illo die ut efficeretur et divideretur inter convivas placenta specialis in qua inclusa erat faba (incocta, scilicet) et is qui in parte quae ei obtigerat fabam illam inveniret rex (vel regina) pronuntiaretur eique corona chartacea aurata imponeretur, et quotiescumque bibebat, omnes clamarent : "Bibit rex"! et vicissim quoque pro sua ejusque salute biberent. Nunc autem cum apud nos jam non sit dies Epiphaniae feriatus, celebratio ejus in diem Solis sequentem profertur, id est, hoc anno quidem, cras. Spero me regem pronuntiatum iri, nisi forte fabam, aut aliquod sigillum figulinum quod pro faba saepe substituitur,... imprudens hauriam. Valete, optimi lectores et lectrices, in crastinum. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
T
In Hispania saepe stultum quendam vocare solemus, nescio qua de causa, "stultum fabae", ut in titulo videtur, vel potius, celeri pronuntiatione saltem apud Aragones, 'tontolaba'. Aliquem dicere audii ex illa regali placenta provenire vocabulum; stultitia merito praedicaretur de illo qui sumptus cenae exspendere deberet, ille scilicet in cuius portionem faba casu cecidisset.<br /> <br /> Num fabam hausisti, optime Pastrix? Tibi di vertant in bonum!
latine
Publicité
Publicité