20 juillet 2006
Imber aureus
Imber aureus pluit super hoc diarium. Imber commentariorum pretiosorum, vere dignorum qui a quam plurimis legantur ! Ita est, optimi amici et amicae. Sicut olim Danae ex Jove in aureum imbrem converso praegnans facta est, ita hoc blogum commentariorum imbre semper nova cogitata parturire coepit. THERSITI debemus illam jucundissimam narratiunculam de cochleis horti sui, quae certe omnes lectores valde delectavit, necnon sententias ejus de bello et de Frutice isto, quibus quomodo non assentiamur ? REGINA vero NOCTIS nos revocat ad id quod primum et ultimum est, vitae humanae alpha et omega, quod est amor. (Omnia vincit amor, et nos cedamus amori, ait Virgilius noster). Cui assentitur LUDOVICUS. NEMO de Frutice isto idem sentit atque THERSITES, quod non est mirum, cum bene sciamus plerosque cives ejusdem civitatis non annuere rebus a praeside suo gestis (ubi ergo est illa democratia tam laudata ?). ANSGARIO de abominando bello quis nostrum non assentiatur ? SKIAS ONAR ipsa non defuit....
Valete, optimi lectores et lectrices, et dulcia somniate somnia, procul ab abominationibus mundi.
Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
T
L
R
R
R