Gratiae mihi agendae sunt maximae REGINAE NOCTIS, quae hoc poëma, cui titulus Grodeck, nobis attulit. Quantum judicare possum, utraque versio, Germanica et Hispanica, mihi pariter egregia videtur, et admiranda. Ejus auctor, Georgius Trakl, si commentario Reginae credimus, fuit Austriacus, et poëma igitur primum Germanice scriptum. Cur ergo Regina dicit se id in Germanicum vertisse ? An fortasse ego perperam intellexi ? Sed praecipuum est quod animos nostros penitus commovet, maxime cum sciamus poëtam, ea quae describit, ipsum vixisse. Equidem fateor me de illo poeta nunquam audiisse, sed hoc est non mirum, nam, quanquam linguam Germanicam didici et libenter lego, aliquot scriptoribus maxime antiquioribus exceptis, haud multa cognosco de litteris Germanicis recentioribus. Id non est minima utilitas, quam habet hoc diarium, quod ingenia talia qualia inveniuntur inter ejus lectores et lectrices nos docent semper novas res alias aliis pretiosiores.
Valete et pergite nobis commentariis vestris favere.
Pastrix