Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
29 mai 2006

Ex imo corde...

Quae eloquentia, carissima Regina Noctis ! Cum commentarium legimus, re vera sentimus verba quae scribis ex imo corde tuo oriri. Spero multos lectores, multas lectrices ea lecturos vel lecturas. Non dubito quin plerique tibi assentiantur. Praecipue ii qui Hispanice legunt et fortasse sunt aptiores ad comprehendas querelas tuas de sorte miserorum populorum Americae Latinae. Ego ipse studiosissime legi, et intellexi quae scripsisti, nam linguam Hispanicam didici, quanquam fortasse si conarer in ea scribere, multa menda committerem. Tibi omnino assentior, cum 'mundializationem' vel 'globalizationem', ut dicunt, accusas quod ruinam et exitium populis pauperibus affert. Etiam in Gallia, et in Europa generatim, aegerrime eam ferimus. Cottidie fabricae clauduntur, operarii laborem suum perdunt, regiones totae miseriores fiunt, quia homines pecuniosi et lucri majoris faciendi cupidi decernunt ergasteria sua in locum alium transferre (quod Gallice vocatur 'delocalizationem' ), ubi mercedes operariorum sint tenuiores et quaestus sui ipsorum ampliores. " Auri sacra fames ! " exclamavit Virgilius. Avidissime exspecto commentarios quos lectores de tua diserta oratione scribent. Vale, et valete omnes. Et somniate de mundo meliore, justiore, misericordiore. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité