27 mai 2006
Ad Reginam Noctis
Salve, maxime honorabilis Regina Noctis. His proximis diebus commentarii tui multiplicati sunt, et in diversis linguis. Illum qui scriptus erat Graece, legere et intellegere non potui. Nam multae litterae erant mutatae, ut fieri solet cum ordinatrum non bene oboedit scriptori alphabeto non latino utenti. Aut fortasse id solum mihi evenit, quia ordinatrum meum a Mac est fabricatum, dum alia optime accipiunt textum Graece scriptum...Utcumque res se habet, ceteros commentarios tuos, augusta Regina Noctis, omnes bene intelleximus. Novissimus quem Gallice scripsisti de prostitutione, quae florebit Berolini tempore certaminum pedifolliorum
mense proximo, nobis omnibus maximi momenti videtur. Quadraginta milia feminarum, igitur, e diversis orbis terrarum venientium, publice prostituentur in aedibus ad hoc praeparatis ? Sed quid faciendum erat ? Haec ars ( ars voluptatis veneriae pro pretio certo praebendae) dici solet vetustissima ars post hominum memoriam, quae nunquam aut nusquam eradicari potuisse videtur. Si ita res se habet, nonne melius est eam moderari optimo et saluberrimo modo, quam eam sine ordine et sine regulis certis exerceri sinere ? Est quam philosophi morales vocant 'legem minoris mali'.
Vale, reverenda Regina Noctis, valete omnes, et pergite nobis favere commentariis vestris.
Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
R