Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
23 mai 2006

"Reverti"

Hodie ivi ad theatrum cinematographicum, ubi novissimam pelliculam Petri Almodovar vidi. Quae inscribitur "Reverti" vel "Redire", Hispanice "Volver". Ut ceterae pelliculae ejusdem auctoris, haec mihi valde placuit. Felices Hispani, qui tam ingeniosum auctorem cinematographicum habetis ! Quem, ut bene scitis, Galli quoque magni aestimant. In hac pellicula sunt res multae jucundae, quanquam multum de mortibus agitur, et de phantasmatibus. Ut saepe fit in operibus ejusdem auctoris actio est fere melodramatica, et fortasse haud veri similis. Sed quid refert ? Et quam gratiosae sunt actrices, imprimis venusta Penelope Crux , quae dicitur esse uxor vel socia felicissimi auctoris. Quod ad viros pertinet, paene omnino absunt ! Alii mortui sunt, alius moritur initio dramatis...Petrus Almodovar videtur multo malle feminas quam viros, in pelliculis saltem, in vita nescio...Vos valde hortor ut eatis ad videndam hanc pelliculam. Vos non paenitebit, vobis affirmo. Praecipue, vos Hispani. Et cum eam videritis, venite et de ea loquimini in vestris commentariis.. Valete, optimi lectores et lectrices, et dormite bene. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité