Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
24 mai 2006

Ascensio

Cras celebrabunt Christiani ascensionem Christi. Res vere admirabilis. Tempore quo narratum est hoc eventum, credebatur caelum esse quod vocabatur 'firmamentum', id est quasi tectum quoddam supra terram positum, quod dividebat, ut scriptum est in Genesi, "aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum". Optime. Ergo, si quis ascendebat in caelum, et attingebat firmamentum, transire poterat trans hoc tectum et in fine consistere 'in caelo', quae erat sedes Superum, id est Dei vel deorum et omnium caelestium. Res simplicissima illo tempore. Quid autem nunc ? Nunc nobis compertum est id quod vocamus caelum omnino nihil esse, nisi spatium quasi infinitum omni 'firmamento' carens, nihil solidum praebens in quo consistere vel considere quisquam possit. Ergo quo ascendit Christus ? Citemus quae legimus in Actibus Apostolorum:"Cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est; et nubes suscepit eum ab oculis eorum". Fertur Tertullianus (nisi fallor) de hujusmodi mysteriis christianis loquens dixisse: "Credo, quia absurdum". Quid huic sententiae (sapientissimae?) addi potest ? Sed praecipuum est quod, in Gallia saltem, —in aliis regionibus, nescio—, crastinus dies est feriatus, nemo laborat eo die, et plerique etiam usque ad Lunae diem (quod Galli vocant : 'pontem facere'). Valete, optimi lectores et lectrices, et requiescite.... Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité