Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
13 avril 2006

Date veniam !

Date mihi veniam, carissimi lectores et lectrices, ignoscite mihi, quod heri nullum nuntium misi. Non tamen mea est culpa, sed ordinatri quod mihi parere noluit, nescio qua de causa. Instrumenta ista, quanquam utilissima sunt et maxime necessaria, et plerumque oboedientia, aliquando rebellant et pertinaciter auxilium suum negant. Quod mihi inopportune evenit heri, cum meo uti volui. Hodie, iterum nescio de causa, sponte sua benigne mihi paruit. Gratiae ei agantur ! Excepto illo casu, nihil novi mihi contigit, quod dignum sit narratione. Tempestas nondum serena facta est, quanquam, ut jam nudius tertius dixi, nix omnis fusa est circa villam nostram saltem, nam omnia montium culmina adhuc vestitum album suum servant. Aër ipse nondum recaluit, et, nisi domus calore centrali (ut dicunt) munita esset, mehercle non diu hic moraremur ! Non enim assueti sumus, ut majores nostri, ad frigus talem ferendum, adeo molliter vivere nos docuit quod vocant 'progressum'. Cui tamen gratias agimus.... Valete, optimi lectores et lectrices, si forte adhuc adestis, nam jampridem non multum de vobis auditur... Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
L
Ex humile urbe mea (Portus Calle) te saluto, doctissime et optime amice, et singularem diarium tuum te rogo scribere pergas.<br /> <br /> Vale quam maxime et, ut dicebat Maximus Hispannus, "carpe dies fastos".<br /> <br /> Valete et vos, amicae et amici.
latine
Publicité
Publicité