Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
10 mars 2006

O fortunatos nimium !

Nunc habemus inter lectores hujus diarii duos incolas Insularum Fortunatarum, vulgo Insularum Canariensium vocatarum. Quibus legi nomen "Canarias" datum esse, quia, cum Hispani eas reppererunt, multi canes ibi inveniebantur. Si haec est etymologia nominis earum, ego quidem malo eas appellare Fortunatas, nam ita mihi apparuerunt cum eas visitavi abhinc aliquot annos. Ut verum dicam, nullam insulam vidi praeter illam quam vocant Magnam, cujus caput est Palmae. Mihi visa est amoenissima et pulcherrima, sed certus sum reliquas insulas non esse minores amoenitate et pulchritudine. Ibi aëris marisque temperatura fere eadem manet toto anni cursu, neque nimis calida, neque nimis frigida. Hoc unum inveni paululum incommodum, quod ventus saepe flabat vehementer, quae mihi erat aliquando causa cephaleae (capitis doloris). Sed vos, incolae fortunati, certe estis assueti, neque fortasse hoc animadvertitis. Gaudeo quod non dubitatis commentarios mittere, et spero fore ut pergatis... Valete, et (cum vobis tempus erit) quietissimo somno fruamini. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
P
Ad Planseldon : corrigendum: apud HieronyMUM !!!
P
Ad Planseldon: cochleola (Gall. petit coquillage) invenitur apud Hieronymo Ep.64,19.
P
Certus es!

Confer, quaeso:

http://www.etimo.it/?term=chiocciola
P
Ah! quam rudis sum!

Tu dicis cochleola quae est parva cochlea!

Nunc intellego!

Sed cur cochleola et non cochleula?
P
ah! nunc factus est! optime!
latine
Publicité
Publicité