Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
5 novembre 2005

salvete omnes

Salvete omnes, qui me legitis. Etiamsi nihil scribitis, vos imo ex corde saluto. Intellexi enim non esse necessarium homines inveniri qui mittant commentarios, sed tantum lectores et lectrices. Praecipuum est me ipsum quotidie aliquid nuntii scribere ("Nulla dies sine linea", nonne, Thalia?). Sed semper facilius est scribere aliquid, si responsum est ad nuntium antea missum. Exempli gratia, hodie nihil habeo novi quod scribam. Nolo scribere de re politica, quanquam multa eveniunt quotidie, quae vocant ad cogitationem. Nam mihi non videtur aperire in hoc diario "forum" politicum. Loquamur ergo de vita, de amore, de relationibus inter homines, de rebus laetis aut maestis, etc., sed non de rebus politicis. Ergo valete, et noctem optimam habete. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
T
n'ai-je rien compris ? Tu as besoin de nos commentaires pour t'inspirer
latine
Publicité
Publicité