Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
22 juin 2007

Suntne omnia uno tempore agenda ?

Si quis tanti putat Nicolaum nostrum Brevem observare quomodo res gerat, non potest non mirari quot negotia omnium generum una suscipiat. Quasi ipsi uni incumberet tota respublica, nullis administris et praesertim nullo administro primo quicquam curandum...
Publicité
Publicité
17 juin 2007

Democratia ?

Hodie extremum suffragia dedimus ut expleretur legumlatorum coetus, nam praeterito Solis die omnes eligi non potuerunt, media suffragiorum parte civium suorum non assecuti. Sed exitus ultimus vix dubius est. Longe major pars sedium a praesidis fautoribus...
9 juin 2007

Caecilia Matella

Nolite putare, optimi lectores et lectrices, dum Matellam scribo, me aliquem lapsum calami (vel potius lapsum "claviarii") imprudenter commisisse. Minime ! Consulto feci, per jocum, de Caecilia, Nicolai Brevis, uxore, loquens. Non quod hujus dominae figura...
3 juin 2007

Acta est fabula !

Acta est fabula ! Plaudere non necesse est. Sed queri, lugere, lamentari, quid prodest ? Cladem accepimus horribilem. (Fuit "Annus horribilis", ut verbis Reginae cujusdam utar). Non est culpa nostra. Nunc patiendum est, et exspectandum, si forte, ut iste...
Publicité
Publicité
latine
Publicité
Publicité