Hodie extremum suffragia dedimus ut expleretur legumlatorum coetus, nam praeterito Solis die omnes eligi non potuerunt, media suffragiorum parte civium suorum non assecuti. Sed exitus ultimus vix dubius est. Longe major pars sedium a praesidis fautoribus occupabuntur, adversariis ejus vix quartam earum partem servantibus. Itaque infortunate exspectandum est omnes potestates in iisdem manibus fore per quinque proximos annos: potestas legislativa, cum utriusque coetus, legumlatorum et senatorum, longe major pars ad partes praesidis pertinet; potestas administrativa, cujus in manibus nationis gubernaculum positum est, cum praeside ipso et collegio administrorum; potestas denique judicialis, cum ambabus aulis publicis quarum judicare est utrum leges promulgatae accipiendae sint necne, scilicet concilio Reipublicae et aula constitutionali, ita ut nulla copia obsistendi cuilibet legi vel decreto maneat adversariis. Quod significat cum in universa rerum publicarum administratione, tum in singulis cottidianis rebus, nihil impedire quominus factio una omnes cives, licet dissentientes, parere cogat. Nisi forte reclamatio aliqua rerum in viis publicis tumultuosa fiat, quod non ita pridem semel aut iterum adversus consilia quaedam impopularia factum est. Qua in re certe interest inter democratiam talem, in qua una factio rerum potita sit, et dictaturam, in qua nunquam liceat populo palam reclamare et dissensionem suam cum ductoribus ostentare. Est igitur genus quoddam dictaturae levis, magis nixa propagatione nuntiorum ad populum vanis speribus (vocabulum apud Varronem inventum) decipiendum aptorum, quam vi et violentia, quanquam haud semel acciderit ut his quoque utendi potestatem sibi interdum tribueret...