Acta est fabula ! Plaudere non necesse est. Sed queri, lugere, lamentari, quid prodest ? Cladem accepimus horribilem. (Fuit "Annus horribilis", ut verbis Reginae cujusdam utar). Non est culpa nostra. Nunc patiendum est, et exspectandum, si forte, ut iste res hinc illinc agitat et disturbat, fortasse pedem offendet et praeceps procumbet... Nam jam videtur concitatus ut equus ex carcere in circum subito emissus, qui aliquando ante metam spumans et exhaustus ad terram casurus est. Nunc autem aliunde alio volitat, de minimis maximisque ipse curare vult, cum administris suis jam complures se dissentire professus est, ita ut nullus eorum sententiam ullam proferre audeat, ne postero die iste veniat et iis quae dixit adversetur. Imperatorie se gerit, et, ut olim Napoleo, humilem suam staturam arrogantia singulari compensare conatur. Tam diu de potentia sua futura somniavit (ut ipse confessus est), ut nihil temporis perdere velit et omnibus momentis potestate sua impatienter frui. Carolus De Gaulle quodam die, qui Galliam quidem adamabat, sed Gallos ipsos contemnebat, dixisse fertur Gallos quasi vitulos esse, qui aliquolibet duci possunt. Sed ex illo tempore multum aquae, ut aiunt, sub pontibus profluit, et spes aliqua manet vitulos experrecturos et tauros feroces, in cornu fenum habentes, evasuros...
Valete, optimi lectores et lectrices, et meliora mecum optate.
Pastrix