Nolite putare, optimi lectores et lectrices, dum Matellam scribo, me aliquem lapsum calami (vel potius lapsum "claviarii") imprudenter commisisse. Minime ! Consulto feci, per jocum, de Caecilia, Nicolai Brevis, uxore, loquens. Non quod hujus dominae figura ullo modo referat imaginem vasis illius in quod vesicae exonerari noctu solent, nam illa nihil elegantius, nihil mundius, nihil fastosius inveniri potest, dummodo talis esse velit ! Utique forma quidem illa multo praestantior quam vir suus (quod non perdifficile est!). Me tantum attraxit ad hunc jocum similitudo verborum Metellae (cujus nomen saepenumero genti Caeciliae adjungebatur) et Matellae, quae receptaculum istud quod modo dixi indicat. Ignoscant mihi urbani lectores hunc jocum, quem quidam fortasse invenustum et rusticum existimabuntur. Sed, ut ad Caeciliam illam redeam, valde mirum est quam difficilem erga maritum se praebere ab initio voluerit. Exempli gratia, multo ante electionem, non dubitavit palam et publice gloriari se ne ullam quidem guttam habere sanguinis Gallici. Quanquam animadvertendum idem dici posse de viro ejus, qui, si famae credendum est, ex dodrante est Hungarus et ex quadrante Judaeus, ille tamen nunquam hac re gloriatus esse fertur. Sed haec petulentia dominae nostrae non satis fuit. Nam publice et palam quoque suffragiorum die, quo maritus ejus electus est, ad urnam ne accedere quidem dignata est, quod, infortunate, non impedivit quominus Nicolaus victoriae palmam consequeretur. Quin immo, in coetu, qui nuper in Germania habitus est, Gregis octo praesidum opulentissimarum nationum (breviter dicti G.VIII), unum tantum diem cum marito manere voluit, atque, omnibus participibus relictis, subito domum rediit, " ut (ita dixit) festum diem natalem unius filiarum praepararet "...Quod non sine aliqua acerbitate tulisse dicuntur ii qui, ad usum ejus ceterorumque hospitum certos conventus sollemnes constituerant. Quousque tandem ???
Valete, optimi lectres et lectrices, et ad proximum Saturni diem curate ut valeatis.
Pastrix