DE MENSE MAJO
“Mense Majo, dicit proverbium Gallicum, fac quod tibi placet”. Quod Galli, hoc anno , ad verbum sequi videntur. Etenim, Kalendis Majis, quae olim opificum collegiis diversis opportunitatem praebere solebant concordiam suam significandi concursum communem ordinando per vias Lutetiae, hoc anno, cum maxime qui rerum potiuntur ad sinistras partes pertineant, collegium quodque suum concursum ordinavit idque in diversis urbibus.
Aliud exemplum est quod heri Solis die V h.m. factum est. Simul enim Lutetiae reclamationes duae adversus gubernatores paratae sunt, una ab ala sinistra partium sinistrarum ad poscendam novam Rempublicam, altera ab ala extrema dexterarum partium adversus legem qua matrimonium omnibus facere licet, quanquam frustra, ea jamjam promulgata lataque. Ita dexterae et sinistrae partes consociari videntur ad quatiendam rempublicam.
Quomodo haec omnia vertent ? Nemo conicere potest. Nunc vero praeses noster in summo discrimine versatur, cum major pars populi, certe ex diversis causis, eum respuere videatur.
Mensis Majus terribilis !
Pastrix