HABENT PAPAM
“Habemus” non scripsi, sed “habent”, nam inter fideles ejus me non numero. “Habent” ergo Papam. Beati manifeste sunt. Mihi quidem (quanquam meum protinus non est negotium) non displicet haec electio. Franciscus enim ille ad Societatem Jesu pertinet, quae esse semper visa est perspicax, acuta, erudita, et sibi elegit cognomen Francisci, illius Sancti qui misericordiae exemplum praebuit et Ecclesiam temporis sui reprehendebat quod conditoris sui paupertatem non imitaretur. Ipse in vita sua semper ostendit se divitias et sumptus contemnere, semper vehiculis publicis utebatur aut etiam pedibus ambulabat, non autoraedis luxuriosis vectus, ut episcopi ceteri. Pauperes et captivos visitabat, aegros consolabatur, quid multa ? verum Christianum se praebebat. Pontifex Maximus, quomodo se geret ? Videbimus, sed certe in modo vivendi et agendi multum intererit inter eum et decessores ejus...
Pastrix