Duae incursiones tromocraticae
Nuper duae incursiones tromocraticae effecerunt sexaginta homines occisos et centum et sexaginta sauciatos, in duabus urbibus Asiae. Una in aëriportu Conastantinopolitano, altera in caupona quadam in urbe Dacca, capite Bengalae. In utraque tromocratores sibi proponebant ut quam plurimos peregrinos occiderent, ita ut nocerent nationibus in quibus saeviebant . Tamen modi operandi earum differebant: in prima incursione, armati homines introierunt aëriportum et se ipsos inter viatores diruperunt, kamikazos Japanenses imitantes. In altera autem complures armti homines intrarunt in cauponam et obsides homines in capona praesentes tenuerunt. Post duodecim horas biocolytae oppugnare cauponam potuerunt et, necatis sex tromocratis, liberare obsides, quorum plures quam viginti interfecti erant.
Ambarum incursionum auctores se ipsos dicunt milites esse Imperii Islamici in Mesopotamia et Syria, quod est notum sub nomine DAESH Arabico, et jam compluries saeviit in Gallia et in Belgio, et saevire pergit in Libya et in Africa...
Valete, lectores et lectrices, quam optime, ad proximam hebdomadem.
Pastrix.