Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
16 janvier 2009

De immani populi Gazensis internecione

Hic vicesimus tertius dies est ab initio Israëlianae in Gazae populum aggressionis, quam rectores Judaïcae civitatis “plumbum durescens” ( ?) appellarunt. Jam plus mille homines, pyrobolis et missilibus passim conjectis, interfecti sunt, quorum dimidia pars ex mulieribus puerisque constat, dimidia pars altera plerumque ex ne armatis quidem viris. Familiae totae domorum suarum ruinis opprimuntur. Vulneratis, quorum numerus quattuor millia superare fertur, aegre inveniuntur loca in nosocomiis, ubi curari possint. Medici, nosocomi, muneris magnitudine obruuntur. Praeterea iis fere omnia desunt : medicamenta, scilicet, sed etiam saepissime electricitas ipsa, quia paene omnes ejus fabricae pyrobolis Israëlianis dirutae sunt, et petroleum non suppetit ad machinas electrogonas moliendas. Nam tota regio occlusa est, nihilque ad populum obsessum pervenire potest, nisi permissu obsidentium, sive cibi, sive medicamenta, sive petroleum, et omnia haec, ut aiunt, guttatim. Itaque hoc bellum dissimillimum videtur plurimis bellis quae in ceteris regionibus saevissime gessa sunt et adhuc geruntur. In quibus saltem populo inermi reliquitur copia fugiendi et procul a proeliis receptus quaerendi, ut tam saepe in televisione vidimus, sive in bello Balkanensi, sive in Africa, ubi agmina virorum inermium, mulierum infantes suos transportantium, puerorum et puellarum consternatorum quasi cottidie spectamus iter pedibus facientia , refugium petitura in castris, ubi Crucis Rubrae saltem praesidio utantur. At hic, in hoc immani bello, videmus exercitum omnibus novis instrumenris armatum aggredientem populum in majore parte inermem, ita ut nemini a proelio refugere liceat. Quod non potest non renovare memoriam illius immanis impetus quem olim fecit exercitus Germanicus Varsoviae in locum (‘ghetto’ dictum) ubi Judaeos antea incluserant…. An semper necesse est ut martyres in vicem carnifices fiant ? Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
A
Quod tantum israeliani quantum palaestinenses ius vivendi habent in illa terra intellegendum est ab omnibus.
Item, mortui, omnes, venerandi sunt, quaecumque eorum conditio sit.
Certe, israeliani saepius agresi sunt; tamen nunc, modus rei gerendi ab Olmertio, principe israeliano, in palaestinenses, minime ius legitime defendendi sibi est, sed actum barbarum afficiendi poenarum in eorum hostes; quaedam animadversatio collectiva, quae nihil omnino excusat aut a culpa ei liberat.
bellum pessimum semper est, sed et ius gentium in his casis scriptum est.
Estne proportio, in qua se dicentibus defensione, inter 1500 mortuos palaestinenses atque 13 israelianos, tres eorum civiles, ex praeterio die 27 decembris, cum iudaeorum impetum contra aedificios et operarios ordini Nationum Unitarum (UNRWAe) facti sunt?
Quibus omnibus rebus, reverentia quae in scoena internationale ab israelitis habebatur, perduta est in uno mense.Maxime cum crucem Rubram accedere ad homines aut puerulos vulneratos non potuisse dicitur ob iudeorum causam.
Item, populus palaestinensis magna virtute videtur (israeliani quoque sunt etsi id non dicam), sed sine spe,quod nihil habent, atque nihil perdere possunt si contra exercitum armatum pugnant
L
An licet se (ut Palaestinentes quidam acti sunt) in israelitis mercatibus, thermopoliis, discothecariis tabernis funalibus traiectionibusque displodere magna cum mulierum, infantium seniorumque caede? An licet primum esse in radiis igniferis contra iudaicas vilicationes viculosque iaciendis?
Ulla proportio in bello est
A
Agressionem israelitam in palaestinenses iniquitam esse, gentes totius orbis arbitrari, mihi tecum convenit. Continuis bellis de agrorum pagorumque possesionis inter se iam pridem eos contendere omnes certiores facti sumus.Itaque, cognitum est a gentium comunitate, israelitas adversum continuas Hamarum agressiones ius defendendi habere. Tamen, hodie haec responsa proportionem non habent. Dicitur 'Hammas'sodalitatem terroristam esse, sed vis armata contra mulieres, infantes et omnem populum fieri non potest, quod iniustum videtur atque non licet.
Quemadmodum gentes orbis fortiores, cum sciunt omnibus fere diebus, armas vel in mercatibus vel in valetudinariis vel in viis publicis displodere, aequo animo id ferunt.
Fortitudo isralitarum est longe amplissima omnium gentium regionis, quod saepius auxilium divitum terrarum obtinuerunt.
Et patientiam praeses israelita quaesit, et patientiam praeses americanus quaesit; sed, quomodo, ut bene dicis pastrix, martyres, obliviscantes passatum suum, facti sunt carnefices,qui non cessaturi sunt nam odium in eis imperat
latine
Publicité
Publicité