Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
11 janvier 2006

Coma

His diebus saepe agitur de eo quod vocatur 'coma', verbum Graecum quod significat 'somnum profundum'. Sunt duo genera comatis: coma est 'naturale' , quod evenit homini infeliciter percusso vel vulnerato, exempli gratia, si autocinetum eum prostravit aut si ipsi in autocineto sedens accidit casus gravis. Cum homo quidam jacet comate captus, dicunt oportere aliquem ei cognitum cum eo colloqui quam saepissime, etiamsi videtur miser nihil sentire neque audire. Meministisne hujus pelliculae admirabilis quae inscribitur 'Vita angelorum somniata' in qua una ex puellis quae vivebant in habitatione cujus domina, ipsa quoque puella, jacebat in nosocomio comate capta, cottidie ire solebat visitatum aegrotam et legere ei paginas diarii quod invenerat in habitatione. Et in fine, puella aegra expergiscebatur e comate et valetudinem suam recuperabat. Alterum comatis genus dicitur 'artificiale', de quo fortasse loquemur alias. Valete et somniate de angelis. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
P
Da mihi veniam, optima Claudia. Nunquam vidi ullum commentarium a te missum. Ubi sunt ? Fortasse error 'electronicus', ut saepissime, evenit. Potesne iterare tua commentaria ? Nam, ut<br /> scis, bis repetita...
C
Ter respondeo tibi in diario tuo, carissime Pastrix, sed mea commentaria nedum legere videris. Quid sibi vult hoc silentium vociferans? ( ut dicitur). Hodie in urbe mea frigus in talem glaciem vertitur (quae omnes vias tegit), ut autoraeda, pedibus, vel birota iter, etiam breve facere, periculosum erat. Quomodo res se habet Lutetiae? Vale. Claudia
P
points de suspension seulement, ou point d'orgue?
T
"coma" : c'est une virgule (dans certaines langues) c'est-à-dire une pause dans le flux des paroles, des mots, une respiration artificielle dans un texte... La vie est peut-être un texte, dont le coma, serait une virgule et il faut espérer que celle-ci ne soit pas un point (de quelque type que ce soit)
latine
Publicité
Publicité