Canalblog Tous les blogs
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
MENU
latine
Publicité
11 mars 2007

Lingua mendax...

"Lingua mendax et dolosa,// Lingua procax, venenosa,// Lingua digna detruncari // Et in igne concremari //" canitur in carmine quodam Burano. Haec verba mihi in memoriam occurrerunt, cum praesidem nostrum hodie vesperi audirem populo Gallico valedicentem....
Publicité
9 mars 2007

De Dea Viriplaca

Hanc historiolam excerpsi ex Valerii Maximi Dictis Factisque Mirabilibus, qua demonstratur quomodo Romae jurgia inter virum et uxorem orta expediri potuerint, ante quam crearentur qui "consiliarii conjugales" hodie vocantur : " Quoties inter virum et...
16 janvier 2007

16 m.jan.1556

Quadringentos et quinquaginta unumabhinc annos, die sexto decimo mensis Januarii anni millesimi quingentesimi quinquagesimi sexti (semper mihi fuit perdifficile numeris Latinis recte uti, itaque quoties mihi occasio offertur eis utendi, eam nunquam praetermitto...
27 novembre 2006

Bella asymmetrica...

Abhinc annis paucis Americani hanc novam locutionem invenerunt ad significandum hoc genus proeliorum quae committebant in variis orbis terrarum regionibus . Non quod hoc genus novum fuerit, nam praeter proelia inter exercitus 'justos' commissa, quae vocari...
22 novembre 2006

Indicae gallinae

Hodie est ultima dies vitae complurium milionum Indicarum gallinarum, quas ad commemorandam suam independentiam a Britannis impetratam Americani cras immolabunt. Ad agendas gratias, ut dicunt. Sed quid ad has miseras creaturas pertinet, si homines, antea...
Publicité
18 septembre 2006

Quid est Veritas ? (sequitur)

Nemo (ne NEMO quidem) respondit commentario aliquo ad rogationem meam hesternam "Quid est Veritas ? " Nimirum. Praesertim si verbum ' Veritas' cum littera prima majuscula scribitur. Nam si ita est, agitur de Veritate suprema, quam perpauci homines jactare...
9 août 2006

Solatium

Magno mihi quidem fuerunt commentarii vestri, carissimi LUDOVICE et REGINA NOCTIS, pro quibus vobis gratias ago infinitas. Nam mihi visi estis assentiri in querela mea. Ego enim maxime sollicitus sum de rerum statu in Libano, in qua terra, ut jam antea...
8 août 2006

Quattuor hebdomadae

Jam quattuor hebdomadae, duodetriginta dies, praeterierunt, ex quo Israëlitae, bello non indicto, invaderunt Libanum, civitatem pacificam, et omnia in ea coeperunt diruere, pyrobolis innumeris in omnes scopos conjectis de aëroplanis, omni discrimine inter...
12 janvier 2006

Brevissima verba

Hac nocte brevior ero quam soleo. Nam tempus mihi deest. Jam hora est undecima et quinquaginta minutae. Mox media nox aderit. Celeriter mihi scribendae sunt aliquot lineae. Primum celebrare volo reditum nostrae Thaliae, quae agebat ferias in sole, si...
28 juillet 2006

De justitia et libertate

Non possum non assentiri imo ex animo REGINAE NOCTIS, in commentariis ejus, sive sententiam suam exprimit suis propriis verbis, sive varios auctores citando. Non dubium est, quin immo plane manifestum, id quod vocamus democratiam attulisse pauperioribus...
26 juillet 2006

Non possum...

Hac vespera, nescio qua de causa, visitare diarium meum non potui, ut scirem utrum missi essent commentarii de nuntio meo proximo necne. Quoties conor me connectere, idem responsum in 'albo' (gall. 'écran') ordinatri scribitur : connexio non fit (gall....
14 juillet 2006

Festus dies

Hodie erat dies festus in Gallia, dies anniversarius Maximae Rerum Eversionis anno 1789 (MDCCLXXXIX) factae. Sed dies ille, quo expugnatum et usque ad ultimum lapidem dirutum castellum 'Bastille' (quod erat carcer ingens medio urbe Lutetia situs) a plebe,...
8 juillet 2006

Miserum Leonardum !

Heri ad theatrum cinematographicum ivi et spectavi illam pelliculam quae ex libro cui titulus est 'Da Vinci Code' (Latine : Vincii nota?) composita est. Librum ipsum non legeram, quia longior mihi videbatur, et timebam ne non operae pretium esset tantum...
27 septembre 2005

Nihil (bis)

Primum tibi respondere volo, optima Thalia : Sententia 'Nihil semper suo statu manet' significat Gallice (ad verbum): 'Rien ne reste toujours dans son état (ou dans son Etat!)', itaque eam tribui Katrinae, illi procellae tropicali, quae aggressa est provinciam...
26 juin 2006

De duobus Emmanuelibus

Amicus noster THERSITES, in commentario suo, mentionem fecit doctrinae duorum Emmanuelium, qui sunt Jesus Nzarenus et Kant Regismontanus...Hic, ait Thersites, "sic vivere nos suadebat tanquam si ratio vitae nostrae ratio universalis esset futura". Pulchra...
1 mai 2006

Prima Maii

Traditum est a majoribus (ex plus quam centum et viginti annis) prima die mensis Maii (antiquitus: Kalendis Maiis) celebrare diem festum operariorum. Nemo hodie laborat, tabernae clausae sunt, exceptis paucis ubi veneunt cibi, et sodalitates operariorum...
21 mars 2006

Quot libri !

Hodie visitavi mercatum librorum qui habetur quotannis eodem tempore in aedibus ingentibus, ubi plus quam mille editores et bibliopolae ex compluribus regionibus, sed praecipue ex eis quae linguam Gallicam colunt, exponunt novissimos suos libros. Eodem...
2 février 2006

In-ter-na-tio-na-lis

Victoria ! Hoc diarium factum est in-ter-na-tio-na-le. Linguae diversae inter se occurrunt in commentariis. Klingonica lingua, Esperanto, Hispanica, etiam Gallica conveniunt. Sed potestne docta lectrix quae locuta est de Klingonica nos certiores facere,...
3 mars 2006

quae patientia !

Quae patientia tibi est, care Klarklau, qui totum diarium hoc legisti, a primo die quo incepit, usque hoc tempus. Te multum admiror. Sed cur totum commentarium tuum Hispanice scripsisti, non Latine ? Tu certe, tot horis consumptis Latine legendo, potuisti...
5 septembre 2010

DE VEXATIONE ZINGARORVM

In multis Europae terris, gens quam complures Zingaros vocant, sed quae se ipsam vocat Roma (pluralis nominis Rom, quod significat in eorum lingua “homo”), ceteris civibus despectui est incredibili, et quasi inferius genus aestimatur, vix dignum quod...
23 juin 2010

HONOR GALLICVS

Caudis inter crura, ut ajunt, pendentibus, lusores Galli de pedifollis certamine mundano decesserunt. Post tot jactationes et ostentationes ad humilitatem tandem redire coacti sunt. Qui non solum nullam obtinuerunt victoriam, sed etiam in tot certaminibus...
30 novembre 2008

De diurnario Gallo a biocolytis male tractato

In omnibus actis diurnis Gallicis narratur quod evenit cuidam diurnario Veneris die proximo. Is scilicet accusabatur propter calumniam erga quemdam hominem in actis diurnis quae gerit a lectore quodam insertam (cujus criminis si quis reus a judice declaratur,...
4 mai 2008

Mensis Majus

Incepit tandem mensis Majus ! Post mensem Aprilem singulariter malignum, qui frigus, imbrem, nivem etiam, nobis fere singulis diebus attulit, verna tempestate frui tandem coepimus. Tempus profecto erat. Cottidie certe audimus viros meteorologiae peritos,...
25 avril 2007

Calor !

Calor hodie etiam interabilior fit, quam heri, quasi aestas jam advenisset. Calor, infortunate, non poeticus (utinam esset !), sed calor tantum physicus, qualem ferre eo gravius nobis videtur, quo paucis abhinc diebus adhuc paene hiemalis tempestas erat....
25 janvier 2007

Musica

Hodie vesperi adfui in ' Domo Radiophoniae Gallicae ', quae est aedificium ingens rotundum in ripa fluminis Sequanae situm, haud procul (o me fortunatum ! ) a domo mea, afui, inquam, concentui musico, cujus participes e diversis regionibus venerant, alii...
Publicité
<< < 10 20 21 22 23 24 25 > >>
latine
Publicité
Publicité